Spiritual Experiences (Buss) n. 6088

Previous Number Next Number See English 

6088. De cibo in spirituali mundo Edunt et bibunt ibi sicut in mundo naturali, sed omnis cibus ibi est ex origine spirituali, quare non praeparatur, sed quotidie datur, quando tempus prandii et quoque coenae est, apparet mensa cum cibis, dum tempus est, et disparatur cum pransi aut coenati sunt. [2] - Omnes quotcunque cibantur secundum functiones, moderatores splendide cum apparatibus, qui non describi possunt quoad excellentiam, reliqui minus, secundum conditionem. [3] - Obs: quod unicuivis detur cibus secundum opera quae praestat, qui non aliquod functionis, negotiationis et operis habet, non accipit cibum sed mendicat, vidi magnates ita mendicantes quia non voluerunt aliquid operari, etiam illustres faeminas. - Vidi magnates qui in mundo splendide viverunt, quod solum datum sit lac cum pane, et cum conquesti sunt quod non plus, dictum quod nihil operentur, et ignavis et in otio degentibus non datur cibus, inde redacti sunt ad fungendum aliqua functione vili, ut nutrirentur. - Praeterea eunt ad tales qui laborant, et comedunt cum illis precario, sed hoc non diu perstat. - Potest emi panis in suis locis, sed non cibus, causa est, quia quidam volunt lucrari per opera quae faciunt, et quia sic operantur, impendi potest lucrum emendo pani - sed non datur emtio nisi talibus, qui boni sunt, in talibus officiis venit panis gratis; praeter alia similia. [4] In infernis adiguntur omnes ad operas, et qui non operantur non accipiunt cibum, nec vestes nec lectum, ita adiguntur ad labores. Causa quia otium est radix omnis malitiae, mens enim in otio divaricatur ad varia mala et falsa, sed continetur in unum in labore. [5] Cibus non conservari potest ad crastinum, vermis innascitur, ut in manna [Exod. XVI: 20], hoc significatur in oratione Dominica, da nobis panem quotidianum [Matth. VI: 11], et quoque quod de agno paschali nihil reconderetur ad crastinum [Deut. XVI: 4], nec de sacrificatis [Lev. VII: 16, XIX: 6]. [6] Quia cibus est ex origine spirituali, et in se sic spiritualis, et quia spiritus et angeli homines sunt, et corpore spirituali praediti, ideo nutrtio spiritualis talis illis inservit, spiritualis itaque sic spiritualiter nutritur, et homo materialis materialiter. - Sicut omnia quae apparent in mundo spirituali correspondent affectionibus et inde intellectus cogitationibus, inde illis domus, palatia, vestes, campi, horti, paradisi, quae omnia etiam ex spirituali origine sunt; et [quia] affectio bona cum cogitatione intellectus veri non dari potest in otio, sed dissipatur, ideo non datur aliter cibus quam secundum correspondentias; et praeterea opera illorum qui in inferno correspondentias habent cum coelis, sed non ipsi spiritus infernales, sicut factum est cum gente Israelitica et Judaica, quae tametsi mala, usque tamen cultus eorum repraesentativus correspondebat, de qua eorum correspondentia videatur in doctrina novae Hierosolymae n..... [248.]* [7] Visus est cibus eorum tam manifeste similis cibo in nostro mundo, cibus omnis generis, etiam cum lautitiis variis. Sunt etiam decoramenta mensalia, quae lingua naturali non possunt describi. * lectio incerta, sed cf. Summaria Expositio 2


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church