Spiritual Experiences (Buss) n. 6089

Previous Number Next Number See English 

6089. De Concilio Tridentino Concilii illius decreta per Bullam confirmata 1564 id. Nov. 1) quod scriptura sacra non ab aliis explicanda et interpretanda quam ab Ecclesia. 2) Quod septem sacramenta sint, Baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium. 3) In Eucharistia esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate D. n. Jesu Christi, et fieri conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem et transsubstantiationem vocant. 4) Animas in purgatorio detentas sodalium suffragiis juvari. 5) Quod sancti una cum Christo regnantes, venerandi atque invocandi sint. 6) Honorem impertiendum esse et venerationem imaginibus. [7)] Quod Papa sit successor Petri apostolorum principis, et Jesu Christi vicarius. Haec ex bulla. [2] Quod sancti, una cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerant, et quod inde bonum et utile sit suppliciter illos invocare, et ob beneficia impetranda a Deo per Filium ejus Jesum Christum, qui Solus noster redemptor et salvator est, ad eorum orationes, opem et auxilium confugere; illos vero qui negant, sanctos aeterna felicitate in coelo fruentes, invocandos esse, vel qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare, vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatricam, vel pugnare cum Verbo Dei, et adversari honori unius Mediatoris Dei et hominum J. Christi, vel stultum esse, in coelo regnantibus voce vel mente supplicare, impie sentire. De Justificatione per fidem, et de sanctificatione per illam, paene similia sentiunt Catholici cum reformatis, non multum intercedit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church