6090. De Lingua seu loquela spirituali Quod lingua seu loquela spiritualis prorsus nihil commune habeat cum linguis humanis, patuit mihi a vocibus illius linguae, quae prorsus non intelligibiles sunt alicui homini, et usque tamen omnis homo in illam linguam post mortem venit, ex se, sic ut insita sit spirituali ejus homini, non autem naturali, ut ex his binis vocibus constare potest, dicunt vita vella, quod significat "ut procul sit, et abeat cito," et ex voce scapuleja, quod significat " ejice foras, " nondum edoctus sum, unde linguae istius voces sunt, hauriunt voces non ex sono affectionis, sed ex vocalium et literarum significationibus, cadunt ideae cogitationis in tales labiorum explicationes. Discrepat scriptura illorum a lingua.