6091. Genovieve Genoveva Illa apparet quandoque Parisiensibus supra in media altitudine, et in vestitu splendido, et facie quasi sancte Divina, pulchra, spectatur a multis, et sunt qui volunt invocare, tunc mutatur facies, et fit sicut alia faemina, et illos increpat, "quid velistis, cultores hominum et faeminarum esse?" et hoc usque ad pudorem, dicens quod sit inter faeminas vulgares, et non plus aestimetur, quam alia mulier, est in societate quadam ubi ignoratur, vilipensa ibi; et quod prorsus nihil sciat de illis qui in mundo, minus audiat aut percipiat quicquam, mirans quod homines mundi talibus nugis captentur. Dicit etiam quod non sit inter meliores, et quod qui vult major aliis esse, fiat vilior aliis, et quod sit multis damno quod sanctificati sint, quia cum hoc audiunt ex malo haereditario intumescunt, et incipiunt superbire et inde removentur, ubi ipsi non cognoscunt quinam in mundo fuerint.