Spiritual Experiences (Buss) n. 6095

Previous Number Next Number See English 

6095. De Africanis Apparent in vestibus striatis ex lino, mulieres eorum similiter sed ex serico, hauriunt vera ex desiderio prae aliis, hoc vocant nutriri, dum enim in desiderio illorum sunt, abeunt et quaerunt cibos; quod hoc innatum illis sit, patet ab infantibus eorum, quod alumnis suis frequenter dicant se velle edere, et cum datur cibus, perspiciunt num concordet, hoc ex correspondentia, et postquam ederunt etiam petunt edere, ex quo patet, quod sit esuritio spiritualis quae id operatur. - Dicunt quod illis quidem licitum sit ex lege civili, duas aut tres uxores sumere, sed dicunt quod usque unam sumant, causa quia amor, qui dividitur in plures fit externus et inde lascivus, at cum una uxore fit internus et vere conjugialis. - Sciunt in quo statu intelligentiae spiritualis per inspectionem ensis, qui si nitet, est signum receptionis veri in copia, cum differentia secundum nitorem. - Dixerunt quod monachi quandoque ad illos penetrent, sed tunc audiunt quid sciunt, et cum comperiuntur quod nihil praeter nugas, perquirunt in quo utiles sint, et cum non ad operas nec ad administrandum aliquid conduntur, venduntur in servos, et tunc ex lege illorum licet illos castigare, et si tunc ad nihil utile faciendum adigi possunt, vendunt illos pro pauco ad viles.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church