6096.
De amore conjugiali, ordo* I NB. In Divino sensu quod sit conjugium amoris et sapientiae in Domino, inde duo fiant imago Domini. II.** De conjugio Domini cum Coelo et Ecclesia. III. De conjugio amoris
et sapientiae, seu boni et veri. IV. Quod Coelum dicatur conjugium, et quod Ecclesia. V. Quod Verbum sit conjugium, quia est Divinum Bonum unitum Divino Vero procedens a Domino. VI. Quod homo, mas
et faemina, seu maritus et uxor sint imprimis illud conjugium, - quod id conjugium sit in singulis naturae. VII. Quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum. VIII. Quod amor conjugialis sit
amor coelestis. IX. Quod amor conjugialis non dabilis sit quam inter duos. X. Quod duo conjuges uniantur continue; et quod secundum unitionem crescat potentia et delitium. XI. Quod adulterium sit connubium
diaboli et illorum qui adulteri sunt. Quod sit connubium mali et falsi. XII. Quod infernum sit adulterium, etiam malum, quod quum inter se [faciant] dicant non dari peccatum. XIII. Quod adulteratio
boni Verbi, et falsificatio veri ejus sit adulterium, de quo plura. XIV. Quod contra creationem sit adulterium. XV. Quod adulterium sit fundamentalis amor omnium malorum. XVI. Quod adulterium sit
commixtio plurium vitarum in uno. XVII. Quod decrescat potentia
De conjugio et adulterio **** XX. Agnoscere charitatem et non fidem est adulterium fratris et sororis. XXI. Quod per conjugialem amorem formetur homo ut sit forma amoris, unde omnes reliqui amores coelestes. XXII. Quod ex adulteriis sit destructio illius formae. XXIII. Quod infernum sit adulterium. XXIV. Quod adulteriorum actibus ibi correspondeant haec sequentia. XXV. Quod qui solum Patrem colunt, et nihil de Divino Domini cogitant, sint in adulterio sicut fratris cum sorore. XXVI. Qui in sola fide, sint in adulterio sicut matris cum filio. [28] XXVIII.***** Quod qui in solo sensu literae, et ei student solius honoris causa, sint in adulterio patris cum nuru. [29] XXIX. Quod qui in summo gradu amoris imperandi ex amore sui et non propter usus sint in Sodoma. XXX. Qui in jucundo varietatis adulterii [quod] sint qui amant congressum cum bestiis, et quod fiant sicut muci narium. XXXI. Experientia in nocte ab illis qui in sola fide supra in expanso, quod eadem illa quae in formula fidei separatae sunt, in varias scortationes turpes versa sint. * Sidebar: Violationes quales in infernum cadaverosum. Quod hodie sint violationes in conjugiis, describantur. ** in ms. Primum numeratae sunt sententiae ab II ad XIX numeralibus arcabicis 1 ad 18; serius substituit auctor marginaliter numeralia romana, incipiendo a sententia prima sublineata, sed arabica reliquit; ab 11 autem numeralibus romanis arabica superscripsit; ab X apparet nulla nisi romana numeratio *** h.e. Infra (vide annotationem sequentem) ****hanc paragraphum, quae in ms. Supra praecedentem apparet, conformiter numerationi huc transposuimus *****XXVII deest