6098. [.] De Episcopo Angliae Unus Episcopus voluit me videre, in intentione ut refelleret illa quae de fide separata scripta sunt, et vidit, et dixit quod quidem recepturi sint in Anglia primum opus de Domino, et quoque quod per novam Hierosolymam intelligatur nova Ecclesia, tum secundum opus de sanctitate Verbi, et quoque Tertium de doctrina vitae, sed quod prorsus rejecturi quartum de fide*; et tunc ratiocinari incepi cum illo de justificatione per illam fidem, et tandem convictus fassus est, quod nisi acceptaretur quartum opus de fide, caderent etiam tria priora, praeter multa alia. [2] Sed Episcopus ille, qui ante tres annos mortuus est, detexit qua arte usus est, ad annullandum illa quae scripta sunt prius de Coelo et Inferno** et reliqua, tam apud Milords, quam per sacerdotes in Oxford, et quod hoc effecerit, ut nunc de illis silentium sit. [3] Praeterea Episcopus ille, quia confirmaverat se in sola fide, et inde nihil fidei spiritualis, quia nihil charitatis habuerat, conjunctus erat societatibus inferni, quare etiam magus factus, et abusus est correspondentiis ibi, per quas possunt apparere sicut spirituales, vidi illum ascendentem versus coelum cum fasciculo ligneo a tergo, et postea cum infante super brachiis, quem ornavit pluribus decoris repraesentativis boni et veri, mutavit ligneum fasciculum in infantem, et per phantasias fecit ut luceret, et sic non videretur aliter quam quod esset: sed in introitu ad coelum cognitus est, et remissus ad socios, qui omnes erant sacerdotes, et similiter se confirmaverant; lignum correspondet bono, - sed mox separati sunt omnes secundum vitam et secundum confirmationem fidei separatae. [4] Quaesivi illos num permitterent ut dicerem illis verba quae in oratione ante communionem leguntur, quod si non abstineant a peccatis et poenitentiam agant a nominatis ibi peccatis diabolus intraturus sicut in Judam, sed deprecati sunt ne illis verba illa dicerem, satis est quod ipsi dicant illa in templis, et tunc credant. [5] Ille episcopus dixit, quod non sit peccatum, dixit quod nec adulterium esset peccatm, quod etiam persuasit uxori, simile dixerunt plures alii, quod non darentur peccata, quia Dominus sustulit illa, et quia nulla damnatio est illis qui justificati per illam fidem. Apparuit postea sicut vipera, et conjectus est in infernum. Fuerunt in occidentali plaga Londini, et emissi sunt plures. * operum tituli sunt Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, Doctrina Novae Hiersoloymae de Scripture Sacra, Doctrina Vitae pro Nova Hiersolymae et Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (omnia Amstelodami 1763 edita) ** h.e. in opere De Coelo et ejus mirabilibus, et de Inferno (Londini 1758 edito)