Spiritual Experiences (Buss) n. 6099

Previous Number Next Number See English 

6099. [.] De Coccejo et de Futzio Loquutus sum cum Coccejo, qui apud me per aliquot dies fuit, et loquutus cum illo multa de poenitentia, tam ex oratione ante sanctam coenam, quam ex decalogo, et ex Athanasii symbolo, quod homo debeat fugere mala ut peccata, et convictus est, quia non potuit negare; sed usque institit, quod haec sint vera doctrinae, sed quod sua doctrina esset ipsa doctrina Ecclesiae: loquutus sum cum illo ex Verbo, sed dixit quod quidem viderit illa in Verbo, sed quod illa sint fidei. [2] Exploratus quoad doctrinam, dictum est ab illo et ab asseclis, quod ulterius et penitius penetraverit in mysteria fidei quam alii, quod ultra justificationem ad conatum interiorem; dicens quod operatio spiritus sancti operetur per fidem receptam usque versus voluntatem, sed quod cum ad voluntatem veniret, elevaret se, ne tangeret hilum voluntatem hominis, et ad sinistrum supra voluntatem haberet exitum, et sic purgaret homines a suis malis; praeter alia mysteria quae finxit, voluntatem humanam fecit in idea sua sicut laevum planum, supra quod Divinus influxus operaretur, et a quo se elevaret, ne illud hilum tangeret, sic enim homo se commisceret Divinae operationi. Ita exclusit omnia externa hominis, dicens quod illa tunc pura essent, ab interno influxu, et quod malum illorum dissiparetur, et sic non nisi quam bona et similia interius apparerent coram Deo. Ad id num homo poenitentiam ageret vel non, dixit quod hoc sit vox; non nocet si fiat propter bonum publicum, sed si propter salutem quod sit damnabile. [3] Loquutus sum cum illo de fide illa, sed dixit quod id sit vera fides, sed usque in idea sua non voluit cogitare de Domino, sed de solo Patre, quod omne salutis ab Ipso pendeat, et nihil a Domino, cum dixi quod Ipse docuerit quod Ipsi sit omnis potestas in coelo et in terra, et quod sit unus cum Patre, tacuit, nec voluit dicere quid; similiter cum dixi quod Deus et homo in Domino esset una Persona secundum Athanasii fidem, dixit quod hoc prius non audiverit, ita quod nec legerit; dicens se habere solum ideam Patris, et quod nihil de Divno Domini, quod apud se negaverat, quod tamen aliis non manifestaverat; erat purus Socinianus corde. Convictus est per multa e Verbo de Domino, quod Pater et Ipse unum sint, quod sit Jehovah apud Prophetas, sed dixit quod maneat in sua theologia, et quod non velit illa videre ibi. [4] Translatus est ad societatem quandam in coelo, et dum aperuit sua mysteria, ostensum est ei quod hoc absurdum imo ridiculum esset, et quod mera phantasia; apparet sicut prophanus fiat; se etiam conjunxit cum muliere prophana. [5] Asseclae ejus, quorum plerique erant sacerdotes, qui non modo hauserunt ejus principia, sed etiam docuerunt illa, collecti sunt, et circumjecti, illi reliquis doctiores putati sunt, et Coccejus doctissimus, ideo celebratus in patria; sed exploratum num aliqui ex Laicis, etiam ex consulibus, aliquid noverint de ejus theologia, dixerunt quod prorsus nihil, solum quod ille cum asseclis prae aliis docti et eruditi essent. [6] Sunt sacerdotes divisi, etiam professores in Coccejanos et Futzianos, Futzius vixit ante 100 annos, et Coccejus ante 50.* [7] Cum ipso Coccejo loquutus sum, dixit quod primo tempore fuerit inter suos sacerdotes ex Hollandia, et ut solet satis bene vixit, sed quod postea delatus sit in parvam cameram ex lapide; erat domus seu casa unius camerae, ubi sunt fenestrae, sedens solus absque famulo et uxore, faciens schedulas, quae sumuntur ab aliis, dixit quod circum circa sit modo glarea et lapilli ac lapides congesti cum exili gramine interserto; et quod aliquam communicationem habeat cum quibusdam similibus in mundo spirituum, et quoque aliquam cum Moravianis; dixit quod agnoverit Divinam Trinitatem, sed quod cum [de] Patre cogitavit, reliqui non essent ei aliquid. Scribit etiam adhuc aliquid in sua solitudine; sed saepius, hoc demonstrabo, hoc scio, hoc demonstrabo, quaesivi num potuerit demonstrare, dixit quod sciat vel ex sua idea percipiat quod ita sit. [8] Quaesivi annon plures in ejus deserto essent, dixit quod ingens numerus, et quod casae illorum dispersae essent, et perparum conversentur, Desertu hoc est a latere dextro antrorsus, seu ante desertum illorum qui in sola fide sunt. [9] Quandoque abit ulterius et longinquius paulum in desertum aliud, ubi habitant illi ex Christianis, qui quidem legerant Verbum, et sciverant ex illo doctrinam, at quia rejecerunt bona charitatis, seu bona opera sicut ex quibus nulla religio sit, illorum in eo deserto ex Coccejanis permulti sunt, quibus omnibus nulla religio est, nam religio est vitae, et inde fidei, et non fidei separatae, quae est nulla religio. Quaesivi illos iterum de suo religioso, dixerunt quod operatio divina sit versus voluntatis planum, sed quod ab illo se elevet, et inde illa quae voluntatis hominis sunt, non appareant coram Deo, et quod illa dissipentur cum homo moritur, et quod fides illorum operetur id; dixerunt quod homo mala habeat, sed non sunt peccata coram Deo, sed sunt mala contra socios et rempublicam. Dixi illis, quod bene scirent ex oratione illorum ante sanctam coenam, quod homo debeat explorare se, videre et confiteri sua peccata, et desistere ab illis, et quod alias prophanet sacram coenam, et quod aliter non habeant remissionem peccatorum, et sciant quod absque remissione peccatorum nulla salvatio sit; ad haec conticuerunt, dicentes quod de eo non cogitaverint cum orationem illam praelegerunt. - Dixi porro, quod Verbum Vetus, et quoque novum nihil aliud doceat quam amorem, dilectionem, opera, facta, facere, ita vitam, et dixi num possint esse Christiani cum totum Verbum per fidei suae doctrinam annihilent; dixerunt, quod viderint talia in Verbo, sed quod secum dixerint, quod illa sint in fide eorum. [10] Cum aliquibus ex Futzianis loquutus sum, qui dixerunt quod fides eorum sit, quod Divina operatio vadat usque ad voluntatem, et tangat illam, sed quod usque non excitet ita voluntatem hominis ut faciat aliquid ex se, sed usque quod tacite sentiatur inclinatio ad faciendum bonum, et omne quod inde procedit, homine inscio, sit a Deo, at quod ab hominis voluntate, illo conscio, non sit a Deo, ita non bonum; illum influxum et inde inclinationem ocant conatum ad bonum; etiam illi dicunt quod omne id quod sub velo fit, sit ab homine, et non appareat Deo. Inde nec cogitant de malo ut peccato, sed solum de malo contra socios et rempublicam. [11] Quaesivi Futzianos cur volunt ut sabbathum sanctificetur, dixerunt ad captandum favorem populi aut fidem, quod velint externa exercitia, quae a vulgo amantur, inde pro bonis faciendis apparent zelotes, simpliciores dixerunt, quia tam severe mandatum est in Verbo. [12] Plerique Laici dixerunt quod prorsus nihil sciant de hac illorum theologia, dum quaerunt num bonum faciendum, dicunt quod faciendum, et tamen intelligunt non salutis gratia, quidam dum inquirunt in illorum mysteria, et audiunt illa, dicunt sunt mystica, non plura. [13] Quidam ex Coccejanis sacerdotibus, illi qui se confirmaverunt in illa doctrina, explorati sunt, num religionem haberent, et compertum est, quod prorsus nihil religionis, et quod essent ab omni veritate prorsus vacui. [14] Erat urbs Hollandica tecte ad latus dextrum infra, de qua parum scivi quales ibi erant, quia non erat communicatio aperta, sed postea audivi, quod quidem inter se civiliter viverent, sed parum cogitaverunt de Deo in vita sua, solum frequentarunt templum, putantes omnem cultum Divinum in eo consistere; sed ut in mundo amabant sacerdotes qui vocabantur eruditi, erant Coccejani, et illi per insinuationes apud moderatores efficiebant ut sacerdotes non eruditi [delegati sint], qui erant qui praedicabant quod mala ut peccata contra Deum fugienda essent, ita remanserunt sacerdotes Coccejani, qui quidem loquebantur quod bonum faciendum, sed non salutis causa, quod a cogitare id sibi caverent, dicentes quod non aliquid peccatum esset, modo fidem receptam haberent. Quando delegati sunt sacerdotes non eruditi, ut vocabantur, tunc ex sphaera Coccejanorum, et illorum qui illis favebant, et ab aliis ibi qui seducti ab illis erant, facta est mutatio status illorum, et tunc prior moderator, qui erat bonus, se munere abdicabat, et alius ignavus et simplex homo, qui fuit talis ut nihil ageret, quam solu imperaret, [successit,] et tunc portae apertae sunt, ut liceret in urbem intrare cuicunque [qui] vellet, inde status illorum talis factus est, ut non amplius aliquid Ecclesiae cogitarent, sed viverent in licentia; quare urbs illa tota subsidit admodum profunde cum incolis et domibus, et situm nacta est inferius profunde; de illis etiam conquesti sunt qui supra erant ex illa natione, quod illorum animi inquieti fierent, quia tales inferiores illi, qui faciebant fundum, erant. Loquutus parum cum Coccejanis, quod fides eorum esset, quod liceret homini facere quicquid vult, et quod a Deo non videantur mala, modo fidem receptam habeant; etiam in domibus, et circum ad quosdam dixerunt, quod non aliquid peccatum sit, et quod possint facere quodcunque lubet, modo fidem suam habeant. Praedicarunt similiter ut in Anglia mystice, timentes vulgus ne in mysteria illorum intraret, dicebant quia vulgus modo intelligit externa, non autem interna, dicentes quod si mysteria sua aperte praedicarent, quod sacerdotio deprivarentur a plebe, et potuisset seditio existere. [15] Coccejani vocant operationem Divinam per fidem usque versus voluntatem, de qua homo nihil scit, charitatem, et quod ex voluntate venit, charitatis destructivum. [16] Loquutus sum quibusdam ex Laicis de religioso Coccejano, dixi, quid opus est mysteriis illis, sunt vana, et quoque falsa quia scaturiunt ex impuro et malo fonte; annon hoc idem est, ac si operarius vel loquens velit scire omnia mysteria in corpore, musculos, operationem tracheae, laryngis, glottidis, linguae, labiorum, ut bene loqui possit, aut ut bene operari possit, ita ex scientia anatomica operari et loqui, satisne est ut discat bene et concinne loqui, et bene operari, hoc studium erit; similiter operationem et influxum Divinum nosse, annon satis est, ut homo sciat mala, fugiat illa, vivat ut Christianus, annon Dominus operatur illa arcanissimis modis, sicut anima operatur arcanis modis ut manus faciant rite suum opus, ac ut loquens rite loquatur. Num anatomicus potest melius operari, num saltator potest elius saltare, ex anatomia. [17] Quod Coccejani sint Macchiavellistae. * Coccejus anno 1669 denatus est


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church