6101. [.] De Episcopis quibusdam Angliae Erat quidam qui eruditus et doctus prae reliquis putatus est dum vixit in mundo, qui inter suos varia loquutus est cum Rege de ejus religione, Rex enim dixit quod cogitet de Domino, ut suo Deo, et quod vita charitatis non separari possit a fide, Episcopus vero contradixit, inde inter suos de Rege varia loquutus quoad religionem, quasi ut vellet excitare illos ad aliquid, hoc fassus est in mundo spirituali; fassus est se non cogitavisse de Domino nisi ut de Homine, erat semisocinianus. Examinatus quid sciret in Theologia, et non scivit aliud quam confirmationes fidei receptae tum pro operatione Divina per fidem usque ad voluntatem, a qua se elevat; dictum ei est, "sic homo posset facere quicquid vult," dixit "quicquid vult, modo non contra leges civiles," dixi si evitat poenas legis civilis, num sit peccatum, dixit quod sit peccatum contra proximum, sed non contra Deum, et quod se reconciliare debeat proximo propter utile, absit propter salutem, dixi quod sic Macchiavellistae sint, negavit, quia agnoscit Deum et Verbum, num sic in furtis, si evitant poenas, num malum illi post mortem, negavit modo fidem habeat: quidam alius episcopus Angliae, qui secum fovit fidem, quod charitas et fides non separari possint, non charitas interna, sed externa seu actualis, hic examinavit religiosum de sola fide, et invenit quod non ullum verum in omni theologia eorum esset, ne quidem unum, hoc retulit et demonstravit coram priori Episcopo, et coram aliis sacerdotibus Angliae, qui quia [is] ex coelo loquebatur, non potuerunt respondere quicquam. [2] Postea prior ille Episcopus narravit quomodo 5 opera de coelo et inferno et reliqua [vide [6098] ], quae dono data sunt omnibus, et omnibus Lords reformatis in Parlamento, quomodo ille imprimis sugillavit illa, vituperando et blasphemando, et cum reliquis tandem delevit omnem ejus lectionem, usque ut prorsus rejecerint illa; quid loquutus cum illis etiam narravit, tum aliquid quid aliis, tunc varias ratiocinationes de illis; cum dictum est illi quod non meum opus sit sed Domini qi voluit revelare quale coelum et infernum, et qualis vita hominis post mortem, et de ultimo Judicio, tum quod theologica non transcendant, non puduit illum, sed aliquos alios, quod ita fecerint; tum [cum] narravi quod hoc sit masculus quem mulier peperit quem draco voluit devorare et propter quem persecutus est mulierem, Apoc. XII, non potuit aliud respondere, quam quod quidem videatur ita esse, sed quod non velit id scire. [3] Postea prior ille Episcopus contulit se ad quendam diabolum, apud quem per binos dies sedit, et consultavit quomodo me necare posset, qui nexuerunt dolosas machinationes, tentati sed incassum. Communicationem habet cum Moravianis in deserto: ita ille factus est diabolus, cum multis aliis qui confirmaverunt se in detestabili illa doctrina de fide, quae scatet falsis enormibus. [4] Quomodo subordinati sint alii sacerdotes ad destruendum illud opus, etiam detectum est, quod etiam illum effectum habebat, ut prorsus rejectum esset, cum tamen sunt illa ex Domino e coelo. [5] Omnes illi sacerdotes adducti sunt, et judicati sunt secundum doctrinam suam et vitam secundum illam.