6102. [.] De Moravianis Dixerunt coram aliquibus quod agnoscant Divinum Domini, sed tunc acti sunt ad aperiendum cordis sui cogitata, ne fallerent mendaciis, et tunc aperte dixerunt, quod Divinum Domini non sit aliud quam apud homines qui in fide in Patrem, et quod prorsus simplex homo fuerit, ac simplicior quam multi apud illos, et quod non aliter credant quae Ipse loquutus sit, quam sicut alius simplex homo, et quod ad verba Ipsius apud Evangelistas non attendant: tum quod natus sit ex Maria ex patre Josepho, et quod illa quae apud Lucam exstant, sint figmenta. Tum quod Deus Pater non contentus fuerit Ipso, quia dixit quod fidem haberent in Ipsum, sed usque quod Filius Ipsius dictus sit quia passus est crucem; praeter plura quae sunt scandala.