6103. [.] De Anglis aliqua, et de adulteriis Erat urbs ex gente Anglica, insignis paulo ad sinistrum in quadam altitudine, quae admonita ut recederet a sola fide et omni influxu coeli inde, quam praedicatores eorum tenebant, sed praedicatores praevaluerunt, inde non recedere volebant, quare inde exemti sunt, qui recedebant, et postea subsidit urbs cum habitatoribus illorum admodum profunde. [2] Postea purificatio magna facta est apud Anglos in eorum societatibus, et tunc omnes illi qui adulteria ex licito commiserunt, dejecti sunt in inferna, vidi tunc plures ex illis eminentiores, qui vocantur Lords, qui aliorum uxores pulchras a maritis abduxerunt in suas possessiones, quae vocantur Estates, et ibi cum illis adulterati sunt, quidam per mensem, quidam per dimidium annum, et postea remiserunt illas, illos vidi plures in infernum conjectos. Dictum est, quod tale facinus apud ditiores ex illis commune sit, et mihi retulerunt plura de ea re, quae non licet propalare. Tum etiam quod sic a maritis rejiciantur, et fiant meretrices, tum quod fiat ut plurimum cum mariti venia aut connivatione propter lucri cupidinem. Volunt similiter facere in mundo spirituali, sed tunc severe puniuntur; si tentant, et si committunt dejiciuntur in infernum. Tales Lords visi sunt ultra centum tunc et ibi. Dictum est, quod hoc faciant cum uxoribus, non autem cum aliis, quia has vocant scorta, quare adulterium est.