6105. [.] Charitas erga proximum Charitas erga proximum in specie est, fideliter, sincere et juste agere functionem, negotium et operam, quae suae functionis est, causa est, quia hoc ejus quotidianum est, ipsum vitae activum, et jucundum, quare homo cum sincere et juste id agit, fit talis ejus vita, ita fit quaedam charitas, in suo loco et in suo gradu: hoc comparari potest nucleo, tunc ex hoc ut essentiali procedunt reliqua quae vocantur charitatis signa, beneficia, et debita, et trahunt suam essentiam, fluunt enim ex vita ejus quae est charitas: at absque illa essentia, si ei signa sunt quae sunt pia et similia, si ei beneficia quae sunt dare pauperibus et similia, si ei debita quae sunt talia quae in domo et extra domum suam ejus debita sunt, tunc haec omnia sunt sicut crusta absque nucleo, aliter cum ei nucleus et essentia est de qua. [2] Praeterea facit ille bonum communi, et singulis in communi bonum in suo gradu, inde ex communi fluit ad illum jucundum vitae, et omne necessarium, hoc in coelo et in societatibus ibi. Est enim pars in communi corpore, ex eo quod faciat opus suum sincere et juste, fit pars digna in communi corpore; nam quisque in societate erit in aliquo opere, opera faciunt communionem, et faciunt ut omnia teneantur in nexu; nam opera in se continent omnia hominis. Quare etiam in inferno erunt in operibus. Sint exemplo Reges, Magistratus, sacerdotes, judices, negotiatores, operarii, coloni.