Spiritual Experiences (Buss) n. 6106

Previous Number Next Number See English 

6106. [.] De conjugio Erat mulier apud me aliquoties, quae dixit et credidit, quod impossibile sit diu amare conjugem, ex causa quia fit commune, et jugiter licitum, at responsum tulit, quod in coelo ubi non sunt adulteria, quia abominantur illa, illud commune fit delitiosum, et quod ament conjugem quia semper licet, et quia tunc intrat delitiosum coeli. [2] Quod tale commune erga uxorem fiat adulteris notum est, quare ut commune illud tollatur, et fiat lascivum adulterii, volunt ut uxor renuat, imo neget quod id amet, et tergiversetur, et tunc ex communi fit sicut lascivum adulterii; imo quidam qui violationes amant, et sic illibatum statum, volunt ut pugnent contra maritos, aufugiant, et quod maritus violentur adigant, et lacerent togam, illa renuente, illi comparari possunt felibus, quae ita repugnant, clamant, aufugiunt, per quae excitatur feli masculo potentia, et tunc felis faemina dat se captivam. [3] Quaesivi advenas e mundo spiritus, qui lasciva reputabant non peccata, qui tamen omnes dum veniunt in mundum spirituum volunt venire in coelum, dixi, quod licitum sit scortari et adulterari in inferno, at non liceat in coelo, sed solum amare conjugem et cum illa vivere in aeternum, et nusquam abdicare, num velint in coelo an in inferno libentius esse, quaesivi ultra centum, et nusquam retuli a quodam tali responsum. [4] De statu illorum qui in infernis sunt sub judicibus, quod in camera separata post mares sint faeminae quae fuerant, ex his licet illis adjungere sibi aliquam, et pro sua muliere habere, sed non licet cum aliis ibi, ita promiscue scortari. [5] Quod dentur inferna plena scortis, in quae novitii veniunt, et scortantur ad satietatem, poenas luunt ex variis morbis tetris ibi, ideo desistunt. [6] Quod sint ibi societates turpes, ubi conveniunt scorta et adulteri, coetus sunt ubi scorta quavis nocte sibi eligunt mares, et coetus sunt ubi mares sibi eligunt scorta, scorta ibi possunt per phantasias se facere pulchras. [7] Scorta quae ingenio pollent, vocantur sirenes, apparent sicut mures; majores ubi [sunt], et minoes ubi, [tum] quales, [dicatur;] praeficiuntur illis tales quae illas in obedientia tenent, et adigunt ad laborandum. [8] Hi feles fugiunt, sicut mures et glires, quinam sunt feles ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church