6107. [.] De Mose qui visus Judaei petebant a Domino ut Moses illis ostenderetur, qui ideo visus est, erat tunc infra in suo loco ubi antiqui, in statu quieto, venit etiam ad me et loquutus sum cum illo, erat vir serius, dixit quod videatur sibi esse circiter 50 annorum vir, tametsi in mundo fuerat 120 annorum; et quod apud se habeat suos 5 libros, et quoque Verbum vetustum, quaesivi illum de libro Jaschar, dixit quod viderit, et narravit quod illud Verbum adhuc apud Antiquos sui temporis sit, et legatur. Tum quod sciat de Verbo Insequente quod hodie est, sed non legat illud. Retuli aliqua ex illis quae scripserat de aliquibus in 5 Libris, et agnovit omnia, tanquam ei praesentia. 1764, die 3 Dec.