6110.
[.] De conjugio et adulterio varia 1) Quomodo faemina nascitur innocentia, et quomodo mas. Quomodo faemina fit affectio boni, et mas intellectus veri. Quomodo faemina fit affectio veri, quod fit
cum vult nubere, et quomodo mas fit intellectus veri, quod etiam tunc fiat quando vult amare sexum faemininum. Quomodo hoc dein crescit apud utrumque usque dum fit conjugium, et quomodo tunc intellectus
veri [se] submittit affectioni veri et uniuntur. 2) Quid faemininum et quid masculinum interius. Quod faemininum interius sit amare maritum tenere, - sed hoc volunt ut maritus nesciat, sic
imperat, et qui in ea potentia non sunt, impotentes fiunt. - Dixerunt uxores angelorum, ut hoc non revelarem, sed dixi quod revelabo quia putant quod hoc infirmum eorum esset, sed est ipsum bonum
sed quod uterque non sciat quam quod suus aut sua sit, et quod unius sit alterius reciproce et mutuo. 15) Quod nervi apud mulieres sint molliores, quod venae aliquantum latiores, quod arteriae apud viros fortiores, quod femora [apud muliers] latiora, quia femora significant amorem conjugialem, videantur arcana coelestia. 16) Quod nisi cogitetur aeternum, seu aeterna conjunctio, non sit uxor sed concubina, et quod ex idea non aeterni pereat amor conjugialis. 17) Quod vinculum erit cis et retro, seu anterius et posterius, si non, non est amor conjugialis - quod vinculum cis et retro, est quod affectio uxoris sit in intellectu viri, ac intellectus viri sit apud uxorem - et tunc non fit aeternum. Si spiritus angelici loquuntur de binis illis in mundo spirituum, commoventur inferna, et sicut furunt illi qui cum infernis ligati sunt. 18) Quod uxor in coelo sit calor spiritualis - et maritus lux spiritualis. 19) Quod faemina pulchra coelestis et spiritualis sit ipsa pulchritudo, seu forma pulchri et boni. - Quod a Domino, quoad omne opus creatum in universo, non detur aliquid pulchrius virgine patet. 20) Quomodo vita mariti intrat uxorem per femur, et per amorem. Quomodo tunc verum fit bonum seu intellectus voluntas uxoris et tandem quomodo intellectus mariti fit forma affectionis uxoris. Ita quomodo intelligendum quod uxor formata ex costa Adami et quod Adamus dixerit, os ex osse meo, caro ex carne mea, tum quod fient una caro, et vir adhaerebit uxori [Gen. II: 23-24]. 21) De jucundo violationis, quod infernum sit cadaverosum, cur - -
Jucundum deflorationis, qualis scortatio. Jucundum varietatis quale jucundum, fiunt tanquam mucus narium. Jucundum adulterandi cum alterius uxore quale et quid. Jucundum uxorati scortandi, quale. Jucundum ante conjugium concubinam habendi, quale, quod sit permissum, quomodo et quibus. 22) Quod amor conjugialis sit ipsa innocentia, ex Adamo. - Quod sit ipsa castitas, - quod sit ipsa puritas ex origine et ex correspondentia, ex lusu sicut infantum. Repraesentatio in vermibus, dum fiunt papiliones. 23) Causae divortiorum: 1) scortatio. 2) desertio. 3) morbi, etc. Cur non liceat recipere repudiatam seu plane relictam. 24) Quod ex casto amore conjugiali pulchritudo uxori et virgini. Quod viro sapientia. 25) Quod lascivum non sit in amore conjugiali, hoc enim est incastum. Quod id exacte sentiatur ab illis qui in amore conjugiali sunt. Quod ideo nihil immundum, sed purum. Quod appareat sicut sit, sed usque non est. Causa est, quia intus in amore conjugiali est coelum, usque ad ultima, ac intus in amore adulterii est infernum; et ultima utriusque apparent similia quoad jucunda, sed usque non sunt, non sentiuntur discrimina nisi ab amore conjugiali. 26) Jucunda similia quoad apparentiam ab antiquis dictum est quod significentur per Cerberum, qui ad ostium stat et cavet ne jucundum amoris coelestis descendat in infernum. 27) Quod amor conjugialis spectet continue ut duo unum sint seu una caro. Quod si amor conjugialis id non spectat, sit amor adulterii. Quod plus unum possint fieri in aeternum. 28) Quod filius masculus sit verum ex bono in naturali homine. - Quod hoc verum nascatur ex bono spiritualis hominis in naturali homine, at quod ex conjugio boni et veri in spirituali homine, inde filiae et filii in naturali homine sunt bona et vera, videatur Apoc. Revel. n. 543. De primogenitura etiam videantur. 29) Amor amicitiae intimae qualis inter illos, quod amicitiae intimum sit continuum, et facit jucundum conversationis coeleste. Illius amoris distinctio ab amore conjunctionis. De discrimine, quale. Quod hoc discrimen nesciatur ab adulteris, credunt illico uxorem velle conjunctionem cum dicit se amare maritum. 30) Narratum e coelo quod antiquissimi, qui coelestes fuerunt amorem conjugialem principalem omnium amorum [fecerunt], vocantes illum ipsum vitae jucundum, et quod amor erga liberos sit ex illo proxime derivatus. 31) Qualis est amor erga liberos, qui storge, apud malos, quod se videant in illis, quia anima patris est in illis. Quod ille amor conjungat conjuges, sed quomodo, et cum qua differentia. 32) Quod faemina fiat faemina post mortem et mas fiat mas, et quod remaneat amor mutuus et reciprocus, quare non possit aliter quam hoc remanere. 33) Quod exploratio ab angelis quandoque sit antequam desponsantur num detur reciprocum amoris, - alioquin cognoscitur hoc ex ipsis, et hoc est a Domino. Quod festivitates cum fiunt conjugia fiant, sed cum differentia in societatibus. 34) Quid dominium operatur in conjugio, sive a viro sive a muliere. Quid submissio ex nimia probitate. Quid nimia simplicitas apud illum vel illam. Quid persuasio seu fides quod scortatio non sit peccatum. 35) De conjugio infernali, apud illos qui in amore dominandi sunt, et athei. Quod a parte viri sit internecinum odium. Sed quod usque sit plane servus et mancipium uxoris, ut non ausit mussitare contra voluntatem ejus. Sed quando illa per varia obtinuit dominium. Causa quia intellectus viri est subjugatus. 36) Quod eis non virtus et honestas interior sit, ita non homo. Adulter est injustus, infidelis, insincerus, iniquus, violator foederis, mendax, impudicus. Non ei interior justitia, interior fidelitas, non interior sinceritas, interior veritas, interior pudor, ita non honestas ac virtus interior. Quid interius talis, et exterius talis, qualis tunc homo. 37) Quod verum ex bono sit per quod Ecclesia, et bonum a Domino, et quia Dominus influit per bonum in verum, inde angeli et homines, apud Ecclesiam, recipiunt bonum a Domino in veris - inde conjugium boni et veri in angelo et homine. 38) Quod si homo concludit quod adulterium non sit peccatum, quod sit adulter, quia conclusio est a voluntate et simul intellectu, in qua etiam est intentio, inde interior voluntas, quae est conatus, qui regnat in toto homine - conatus qualis. 39) Quod conjunctio boni et veri fiat, quia Dominus spectat hominem in fronte et homo Dominum per oculos, frons est amor voluntatis, seu bonum, et oculi sunt intellectus inde verum. Inde est quod dicatur quod homo sit recipiens amoris in sapientia, seu boni in vero. Quod omnes angeli vertant faciem ad Dominum. Quod amor regnans vertat omnes ad se, et quod illi sequantur. 40) Quod spiritus hominis cooperetur in congressibus, quia exseminatur spirituale in prima origine. Quod tamen spiritus hominis influat in aturale. Quod in spiritu hominis intimum sit conjunctio boni et veri, seu jucundi quod mentitur bonum, et recti quod mentitur verum. Quod ideo angeli et spiritus cum consociantur, quod fit simili modo, non aliud concipiant et gignant quam quae amoris et sapientiae sunt, nam absque naturali non fit aliqua prolificatio. 41) Quod ex adulterio omnes concupiscentiae mali, quia est ipsa forma illarum. Quod adulter confirmatus per quod licitum sit, et quod faciat, non possit agnoscere Deum corde, nec conjungi Domino, ita nec coelo, quia jucundum ejus est prorsus oppositum jucundo spirituali. Quod tandem fiat summo sensualis, corporeus et materialis, et cogitet et loquatur ex visibilibus oculi, et audibilibus, quae solum recondit in memoria. 42) Quod affectio sit omne cogitationis, sicut sonus est omne loquelae, quod ex eo sciri possit, quod homo sit qualis ejus affectio. Quod ex una illa regula, possit sciri quid cogitatio in sua essentia et vita et quid cogitatio casta, et incasta, unde. 43) Quid in sono, quod concupiscentiae, quid ex sono. Quod homo in mundo parum sciat quid in sonis, sed quod angeli probe sciant. 44) Quod sit amor conjugis non ex congressu, ut apud alteros, sed ex amore conjugis sit congressus, sic ut amor conjugis non pendeat ab igne istius membri, sed vicissim. Quod amor conjugis sit delitiis plenus extra congressum, et quod sit cohabitatio dulcis. Quod inter amorem illum absque congressu et ipsum congressum sit determinatio, sicut inter id quod homo cogitat ex voluntate quae est intentio, et inter actum aut loquelam, inter quae intercedet determinatio, quae est sicut aperitio mentis ad faciendum, quasi aperitio januae. 45) Cur non licet contrahere matrimonium inter certas consanguinitates, quid damni, ex Levitico [XVIII: 1-18]. 46) Quid tunc dissolvit matrimonium, causae, fornicatio, cur dimissam non liceat ducere. Quomodo matrimonium ex diversa religione. 47) Quod Pontificii praeferant coelibatum et virginitatem matrimonio, sed propter monachos et virgines in monasteriis. Quod sit contrarium 48) Plura describenda sunt de statu amoris conjugialis ante statum in quo est effectus. Quod prior status omnino praecedere debeat ante conjugium et amor ex illo, absque cogitatione de posteriori statu. Quod tunc felix conjugium et perdurans, at quantum ex posteriori statu una, tantum deficit. Audivi quosdam dicentes quod ne hilum sciant de posteriori statu, nec cogitaverint de illo, quando desideraverunt uxorem, et viderunt illam. Quod talis status sit virginum et puellarum. Quod talis status sit castus. 49) Quod jucunda prioris status sint indefinita, ab experientia. Quod propius et propius accedant ad posteriorem statum, sed usque non intrant, apparet sicut aperiant illum, sed usque non. Inter priorem et posteriorem statum intercedit quoddam quod vocandum est determinatio, paene qualis inter cogitare et velle. Quod posterior status contineat in se priorem omnem ac omnia ejus jucunda et quod jucunda ejus etiam sint indefinita. 50) Prior status est status amicitiae conjugialis quae excedit omnem amicitiam. Apud quos prior status datur separatus a posteriore, et apud quos est uterque. Apud quos non datur. 51) Quid potentia commune habet cum illis qui in priori, simul et separate, et quid commune cum illis qui in posteriori solum. 52) Quod virgines quae pietatem usque ad aliquam melancholiam imbuerunt, fiant uxores tristes, nec interesse possunt felicibus in coelo, ab experientia. Inde illae quae in monasteriis vixerunt. 53) Quale est corpus uxorati et quale corpus maritatae respective ad corpora illorum in statu priori seu ante desiderium ad conjugium. Respective ad adulteros et adulteras. Respective ad corpus juvenum, adultorum, senum. Quales iidem sunt quoad mentes seu quoad spiritus. 54) Jucunditates et amaenitates per solum tactum, manuum, osculorum, quando cogitant ex amore talia quae sunt applicabilia ex Verbo, ex objectis, ex variis jucundis concordibus. Quod sint illis exquisitae sensationes singularium et communium. Quod oriantur ex jucundis affectionis et cogitationis, et conjunctionis illorum, et uod exquisitior sensatio sit, quo interior conjunctio sit. Quod talis sit jucunditas ex conjunctione faeminini et masculini quia talis est boni et veri. Jucunditates adhuc plures sunt conjunctionis sensuum externorum, ut visus, auditus, olfactus, imprimis respirationis, in qua innumerabilia latent, latent in ipso sono loquelae imprimis. 55) Varii timores pro uxore, ut 1) ne incusetur impotentiae, 2) ne insaniae aut stultitiae ex contemtu, 3) intranquillitatis causa, 4) ex jurgiis, 5) ex varia causa apud se, et ex varia causa apud uxorem, ut quod possideat crumenam ut in Hollandia, quod bene in domo faciat, ut bene edat et bibat, ut dum aegrotat; appareat hoc sicut amet uxorem, sed non est timor uxoris, sed est timor pro uxore. At timor amoris conjugialis est ne uxor laeditur per aliquod malum et turpe, verbo timet malefacere ei quia amat illam, hic timor est timor uxoris et non timor pro uxore. 56) NB. Varii contemtus pro uxore NB. Variae inimicitiae et odia pro uxore, ex causis NB. Variae antipathiae pro uxore 57) Appendix - confirmetur quod Lux fiat tenebrae et tenebrae fiant lux, ex eo si homo haberet oculos sicut noctua. Confirmetur quod confirmatio falsi correspondeat illi luci. 58) Confirmatio quod adulterium sit licitum comparetur confirmationi, quod lux sit tenebrae et tenebrae lux. 59) Quod conjugium in Divino sensu sit conjugium amoris et sapientiae in Deo, quae unum faciunt, quia est amor sapientiae et sapientia amoris. Quod inde sit Domini et Ecclesiae, qui amor est reciprocus secundum Domini verba [Joh. XIV: 20-21] . Quod inde sit conjugium boni et veri, quomodo, quod conjugium est reciprocum, sed est boni; et quod id conjugium sit in imagine et similitudine in conjugio duorum, qui amore vere conjugiali conjuncti sunt. 60) Quod vir nascatur ut sit verum, et uxor ut sit bonum. Quod se vertat - de qua versione. De viro qualis natus, et de muliere qualis nata. Videas pueros quales sunt, et vide puellas quales sunt. 61) Quod amor vere conjugialis principio sit sicut homo reformatur et dein regeneratur, quod nvertat se, et cum inversus est, amor viri procedat ex amore uxoris, et qualis hujus, talis illius. Similiter est conjunctio boni et veri, in principio, in progessu et fine. Et hoc est, quod vir adhaerebit uxori [Gen. II: 24]. Tunc affectio boni primas agit. In priori statu etiam est lascivum. - Qualis posterior status 62) Causa quod omnes velint gloriari de eo quod potentes sint, est quod aestimentur, et quoque credantur fortes etc. In sveria milites. 63) Quomodo semen dispergatur per corpus undequaque, recipiatur ab anima quae est in toto corpore, sic in fibris et vasis undequaque et tunc delitiet, jucundet uxorem, et impleat delitio. Et sic formatur in formam viri, hoc est os et caro ex osse et carne mea [Gen. II: 23], quomodo producit intelligentiam in illo, et quomodo producit impraegnationem. 64) Quod liceat uxorem impraegnatam amare. Causae sunt plures, quod ratiocinia contra hoc sint infirmorum; tum intra impotentiam et adulteria. 65) Quod spiritus Christiani non sustineant sphaeram spiritualem faeminini et masculini. Quod non sustineant sphaeram spiritualem amoris conjugialis, et quod inferna tunc in furorem veniant. Quod non sustineant sphaeram nuditatis inter conjuges, quod etiam tunc aufugiant. Quod non sustineant sphaeram aliquam amoris ex conjuge. Quod sphaeram communis aversentur, hoc est, quod cum fit commune seu aperte licitum congredi cum uxore, causetur nauseam. 66) Adulterium cum uxore alterius destruit omne jucundum vitae inter maritum et uxorem, et inducit aversionem, alterius. et quoque destruit liberorum curam, ut matris et patris, simul inducit separationem. Perdit conjugiale. Hoc non videt adulter nisi cogitat de sua uxore, si aliquis adulter illam contaminaret. 67) Quod spiritus mali prorsus non sustinerent ideam et inde sphaeram spiritualem faeminini, clamant sicut qui cruciantur et aufugiunt, experientia. Sed quod illam sustineant quando illa obtecta est sphaera seu idea adulterii. 68) Quod purissimum tactus faciat ut interiora quae sunt semen excitentur Vadit ad intima, in corpore, etiam in liquida, in spiritus animales, seu in ipsa spiritualia, inde prolificatio, est etiam communicatio intimorum tunc [cum] extremis, sic a primis per ultima. 69) Quod excitatio adulterii sit externa, ex libidine ex tactu corporum, imprimis partium generationis. Quod sit externa, qualis qui pluma tangit cervicem et titillat. Externa dicatur quia non est sensus in pluma. Sed apud illos qui in amore conjugiali communicantur amoris illius jucunditates, quae uxoris cum viri, influit uxoris in sensum mariti, sic ut ipsae sensationes et jucunditates mutuo et vicissim communicentur, ita prorsus aliter amor lascivus quam amor conjugialis. 70) Quod non detur amor conjugialis quam apud hominem, causae - -
Qualis amor aemulus apud bestias - 71) De Anglis, Lords qui aliorum uxores pulchras ad se alliciunt per pecunias, et cum illis simul vivunt ad menses et postea remittunt. Illi [in altera vita] similiter faciunt, et illi qui uxores aliorum ad se alliciunt, statim manifestantur, et graviter puniuntur. 72) Puniuntur poena dilacerationis, quae est inter gravissimas, dixerunt post poenas quod [non] sciant num membra cohaereant; et diu jacent in lecto. et si non desistunt, dejiciuntur in infernum. Illi qui in mundo destiterant, quia est peccatum, desistunt in altera vita, at qui destiterunt propter alias causas, non desistunt. 73) Die 29 Apr. 1765, vidi Lords Angliae separatos e societatibus, qui in mundo pellexerunt pulchras uxores aliorum, et vixerunt cum illis usque dum non valerent amplius, erat multitudo, separati e societatibus et demissi in inferiora, ut explorarentur num usquam postea poenitentiam egerint, et crediderint id esse contra leges Divinas. 74) De circumcisione, quod repraesentativum quod auferretur amor sensualis corporeus, qui est amor sui Cur facta est cultris lapideis, quia vera removent, cur abrogata. Quare cum ingrederentur filii Israelis in terram Canaanem, per quam significatur Ecclesia spiritualis, iterum circumciderentur. 75) Dicunt plerique qud cum conjugii delitium fit commune vilescat, et quasi evanescat. Aliter qui in amore conjugiali, apud illos commune fit planum delitiarum interiorum, comparative sicut floretum, quia est externum. Apud illos qui in amore lascivo sunt, interiora quae sunt lasciva abeunt cum potentia, et inde fit frigus ex quo planum commune quasi moritur. 76) Quod apud illos quibus est conjugium lascivum, tum apud adulteros, apud quos amor mulieris non communicatur viro, tunc affectio propria viri hoc facit. Est viro affectio propria quae non unum facit cum affectione mulieris, quare recedunt ambo. 77) Illa affectio est quae facit, sed consumitur brevi et exuritur, aliter cum affectio mulieris influit in intellectum viri ut fit apud angelos coeli, unde illis intelligentia in sua vita. 78) De scortatione apud Paulum, 1 Corinth. VI: 15 ad 19, Cap. VII: 4, legantur Ephes. V: 28 ad 33, ubi conjugium comparatur Christo et Ecclesiae. 1 Thess. IV: 3, 4. 79) Quod conjugia sint seminaria hominum et sic seminaria coeli. 80) Quod conjugium mali et falsi oriatur ex conjugio boni et veri per influxum boni et veri e coelo, et tunc per inversionem, de qua memorentur experientiae. Sed quale est, quod sit adulteris. Quod malus sentiat malum ut bonum, et falsum ut verum. Quod inde etiam sint inter serpentes, basiliscos, mures, bubones, ululas, tigrides. 81) Quod omnia redigantur ad conjugium. Quod ideo non bonum et malum simul dantur, nec verum boni et falsum mali, falsum non mali per ideas potest verti ad aliquid bonum. 82) Quod si pulchritudo modo conjungit, et non bonum, sit adulterium, et quod hoc non sit humanum, nisi quantum putatur, quod pulchritudo sit ex bono, quod est ipsum esse pulchritudinis. Quod bonum etiam appareat in facie, ex sola scientia naturali. Horror in amore genuino conjugiali, et in non genuino qualis. Timor in illis duobus qualis.
[Lars Benzelstierna]* [6110. 1/2] [L] B) Opwigla Nordencrantz, bewist med bref ur Landtmolen Carl. til hans afnamare, om solt. - Opwiglas Brita Behm, tilstadt af henne och erkendt. - Wistes huru med drab. Stierncrona skulle talat, som ei sa skolat bifalla om at doda mig. - Nogot tilforene med Reutercrona, hwars sphaera af mig kiendes, som de som wille doda mig, hel starck. - Ofwertygad med nagra prof at han dehlt i sterbhus, och giordt orett efter wenskap och mutor, utan conscience. - Med nagra om den mo som han forgior, den han sokt, tagit for sig, tendt upp. - Forre tiden wille lata kora ned mig pa isen, anstalt. - Omgadz med dodande tankar, sa lenge han hollit uti, at jag haft 1/2 Starbo. - Ofwertygad at wille ophissa Brit. Behm at om Axmars dehl begynna process. - Hatet som han haft wistes med en Vipersoppa, som gafs mig i somnen, derest helt swart war. Sedan med en uiddwass knif wid dess sida.** [1)] Talat med froken af Falckfors*** at fora mig pa andra sidan sion at giora af med mig, men forgefwes. 2) Med Daniel om sadant, men forgefwes. 3) Med til en annan i Starbo by at hefwa mig i skogen. 4)**** Sokt efter mig deri men for folckets syn intet tohlas.***** 5) Haft i anslag och wilja at sticka knifwen i brostet. 6) Kladt sig ut i daangklader sokt efter mig sielf ute. 7) Taladt med den och hedt den hemma hos sig som blifwit subordinerade at taga lifwet af mig. 8) Hon lagt spinlar i kott, hwaraf jag gaf op galla. * (vide Documents, vol. II:2, p. 748 ut et annotationem); paragraphus haec, quae suecice super autographi pagina ultima scripta apparet, in Latinum versa valet ut sequitur:
- Excitat Nordencrantz, ostensum per epistolas e vernacula Dalecarliensi ad emptorem suum, de stipendio. - Excitata Brita Behm, quod illa confessa et agnovit. - Ostensum quomodo cum satellite Stierncrona loquutus sit, qui non ita consenserit, ut me necaret. - Paulo prius cum Reutercrona, cujus sphaera mihi nota ut illius, qui me interficere vellet, fortissime. - Indiciis variis convictus, quod haereditatem distribuerit, ac pro amicitia et pretiis iniquum fecerit, absque conscientia. - Variis [convictus] de puella quam perdidit, quam quaesivit, sumsit pro se, accendit. - Olim me super glacie curru sternere voluit, consilium. - Cogitationibus mortiferis circumfusus, tamdiu animo volutabat, quod ego 1/2 Starbo haberem. - Convictus, quod Brit. Behm excitare voluisset ut de Axmaris parte illa litem inferret. - Odium quod ille habuit ostensum per ius viperinum, quod mihi in somno datum, cuius color nigerrium erat. Denin per cultrum acrem ad latus illius. [1)] Loqutus [est] cum faemina ex Falckfors, ut me ad lacus alterum litus ferret ut me deleret, sed incassum. 2) Cum Daniel de simili, sed incassum. 3) Cum alio in vico Starbo, ut me in sylvam conjiceret. 4) Me ibi petivit, sed ob speciem pro gente non permissum. 5) In animo et voluntate habuit, [mihi] cultrum in pectus immittere. 6) Vestibus famularibus se amicuit, petivit ipse me foris. 7) Loquutus [est] cum ea, et eam apud se hospitio accepit, quae instituta erat mihi vitam adimere. 8) Ea araneas in caro indidit, quo bilem vomui. ** sequitur in ms. Sententia prorsus deleta sed partim intelligibilis:
...til Falckfors froken, at fora mig dit som jag dromde af ofwer sion. 3)....=... Ad Falckfors faeminam, ut me illuc ferret sicut somniavi trans lacum. 3)... *** nisi legendum Fahlfors **** numerationem auctoris 3 ad 7 abhinc in 4 ad 8 emendavi ***** = talas