Spiritual Experiences (Buss) n. 6109

Previous Number Next Number See English 

6109. [.] De illis qui constituunt plantas pedum, et qui sub illis Datum est videre illos qui faciunt Ungues, qui sunt qui laudant et vituperant absque intellectu, non mali usque. [2] Qui faciunt plantam dextram prope pollicem spenta stickor*, et faciunt sua arte, ut luceant in foris, ex quibus in cameris est lux illis. [3] Qui medium plantae constituunt, faciunt pulchras membranas, quas vendunt ex quibus faciunt sma scatuller, wackra**. [4] Qui calcaneum constituunt, faciunt talglius***, quas vendunt, ex quibus illi qui ibi habitant habent candelas, possunt facere lucernas quae durant paene semper, et quae durant brevius: lux candelarum est illis. [5] Qui sub planta pedis sunt, illi sunt novalistae, confiteri Dominum, et quoque illos qui sub unguibus, et amati ab omnibus, et dona illis data sunt, quae ad consocios suos retulerunt. * = liigna scissa (verba suecica) ** = parvas crumenas, pulchras (verba suecica) *** = candelas ex sebo (vox suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church