Spiritual Experiences (Buss) n. 625

Previous Number Next Number See English 

625. Allapsum habent suavem, vitam et sermonem prudentem, sic ut caveant sibi, quid cogitent et dicant, pensitent et moderentur singula; si minimum autem contra ordinem eorum apud aliquos offendunt, animo sunt castigandi, ut sic adigantur ad bonum; sic faciunt spiritibus qui recens a tellure eorum veniunt, et vi quadam in obedientiam redigunt, quod etiam observare potui, et iis dixi, quia cum aliquid intervenit, illico cogitationes eorum de castigatione percepi. 1748, d. 2 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church