626. Praesentiam eorum observare potui, quando non id ii observarunt, per dilationem oris seu regionis labiorum ac genarum, nam tales sunt, quumque putant me quoque similem esse, tunc {1} ex eorum imaginatione in talem formam, regio ista faciei meae disposita fuit. Constat itaque quod angeli interioris coeli distincti sint, secundum naturales eorum indoles, ut dictum, sed angeli intimioris ac intimi coeli sunt simul, in universo, nam nulla dari potest discrepantia vere spiritualium et coelestium, sed modo naturalium. 1748, 2 Febr. @1 J.F.I. Tafel tum$