644. Quod fateantur se non posse aliter facere
Iidem qui continue dolos moliebantur, et in iis ita inhaerebant, ut vix intermitterent, admoniti sunt ab aliis ut desisterent, sed fassi sunt, quod non possent, etsi morerentur, similiter etiam alii aliquoties fassi sunt, quod nequicquam possent desistere, quibus toties erat dictum quod id non excusat, quia sic omnes diaboli [se] {1} excusarent sed ut abirent seu abigerentur, usque dum per punitionis species convenientes taedio afficiantur similia patrandi, sic exuendi [sunt] modis punitionis malis, sicut fieri solet: inde concludere licet, quod naturalis instinctus eorum in vita corporis imbutus, ut non solum in talibus summam voluptatem sentiant, sed etiam quod tali cupiditate ejus praediti sint, ut non desistere possint, similiter ac ferae bestiae a lanienis. 1748, 5 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel$