Spiritual Experiences (Buss) n. 645

Previous Number Next Number See English 

645. Quod spiritus etiam gustum invertant

Quandoque, imo saepiuscule contigit, quod id quod bene saperet, mihi obveniret tanquam tetrum, aut alio gustu, bis etiam, ni fallor, quod saccharum paene ut salinum, sic ut e saccharo sentirem quasi salinum super lingua, et quidem percepi {1}, quod liquor palati in se salinum haberet quod a spiritibus sic est a succis corporis expressum; quod accidit, quum spiritus Joviales putarent saccharum esse sal, et quidem tale in frustis sicut saccharum in frusta divisum ideo granulatum salinum, quia ii putabant sal esse, ita quoque in aliis, mutatur sic gustus hominis secundum phantasias spirituum, quod quandoque ex dolo fit, nam simile induci potest ab iis per phantasias dolosas. @1 ms. prepi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church