646. Praeterea nihil quicquam datur sensibile, sive exterius sive interius quod non {1} studeant [ei] inducere speciem similem, sic ut imitentur quicquid usquam videant et sentiant, ac mentiantur sicut esset essentiale, cum tamen solum est externum, et fictitium, quare summa prudentia est, distinguere inter verum et simulatum, nec distingui potest usquam, nisi per fidem in Dominum, et sic a Domino, Qui dat discernere similia, similiter in vita corporis, cum tales genii adsunt, et seducere hominem tentant. 1748, 5 Febr. @1 = quin$