647. Quod loquela et persuasiones, dum animus cupit, seu afficitur amore, nihil valeant {1} @1 sic J.F.I. Tafel; ms. vateat$
Per plurimam experientiam cum spiritibus, didici, quod persuasiones, contra affectiones nihil quicquam valeant, nam animus affectus est perpluries, ac interea persuaserunt spiritus, tum angeli, loquutique sunt, quod ita agendum, non aliter, sed dum usque detinerer in affectione tunc nihil potuerunt valere persuasiones, quod etiam aliquoties iis respondi; tum id, si modo flecteretur affectio, tunc illico mutaretur mens, persuasionem {1} obsequuturus, inde ut ex vivis experientiis, et multis potui scire, quod omnes persuasiones contra amores nihil prorsus efficere possint, quare ii spiritus, qui genii sunt, qui per cupiditates agunt, periculosissimi sunt; praeterea etiam angelorum via est per affectiones ad bonum flectere mentes, ita Domino regente. 1748, 5 Febr. @1 J.F.I. Tafel persuasioni$