660. De vita eorum, qui ex se sapiunt
Quidam spiritus, qui mihi in vita notus, ut reor, fuit, ante aliquot modo annos, 3 vel 4, mortuus, ad me etiam venit, loquutusque est {1} mecum, sed vitam ejus in corpore non aliter novi, quam quod studiis deditus esset, et esset simul philosophiae deditus, inde concludere potui, quod philosophus quoque voluerit esse in fidei mysteriis, et sic illa comprehendere, sic quod tunc primum credere voluerit, quando id philosophice intelligeret, is apud me per quadrantem horae prope fuit, sic ut ejus vitae fides {2} influeret quod percipere manifeste potui per id quod inciperem dubitare vel frigide sentire de regimine Domini, in singularibus, admittendo in universali, quare quicquid tunc particulare seu singulare influebat, quasi vellem rejicere, sicut quod Dominus solum universali providentia, non singulari coelum et terram regeret, quod frigus erat fidei intellectualis, seu veritatum, non ita affectionis, quod nunc ei dico, et is adstat, et quoque sensum vocum dirigit. 1748, 6 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sum$ @2 ms. vitae fidei ut videtur; J.F.I. Tafel vita fidei$