661. Quod mali spiritus unumquemvis hominem interficere et cruciare cupiant, sed penes hominem, apud quem sunt, duplici modo arcentur
Quod mali spiritus, seu potius diaboli turba, nihil aliud cupiat, quam hominem, corpus ejus animamque perdere, tum etiam cruciare mille modis, hoc experientia multiplici constat, non solum ab iis qui penes me, turmatim fuerunt, et id tentarunt {1} nefandis et multis modis, sed etiam ab animabus in infernis, quae summam voluptatem capiunt ex eo, ut semet successive barbaro modo crucient, et si non a Domino, interciperetur sensatio, ei qui cruciatur, foret cruciatus ineffabilis. Spiritus mali, qui circumvolitant libere, tales quoque sunt, sed usque hominibus adjunguntur, ut eorum vitam excitent, ut prius dictum [635], tamen quia non aliud sciunt, quam quod homines iidem sint, ac homo, penes quem sunt {2}, ideo, non cupiunt ei inferre aliquam noxam, nam id foret quasi sibimet; haec causa prima est, quod non similia intendant homini penes quem sunt, sed usque, nisi vinculis legis retinerentur in {3} socios, qui non eos sicut deos adorant, et omnes suas facultates eis {4} darent, cuperent similiter ac in inferno se mutuo tractare, quod satis constat ab eorum animabus post mortem, quando natura eorum, nullis legis talis vinculis retinetur; patet etiam a regibus, a militibus, ab aliis. Altera causa quod non hominem crucient et perdant, est quia boni angeli simul etiam adsunt, et Dominus eos regit, secundum permissiones et concessiones, ut alibi [398, 401]. 1748, die 6 Febr. @1 imperfectum in ms.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. est$ @3 h.e. quoad$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. ei$