Spiritual Experiences (Buss) n. 662

Previous Number Next Number See English 

662. Quod homo post mortem, retineat omnes facultates et sensationes quas habuit in corpore, praeter aliquas functiones naturales

Homo post mortem nihil perdit a suis facultatibus, quas habuit in vita corporis, sed omnes retinet, et plures ei donantur, de quibus passim [333, 400], sed donatur aliis, sicut dum spiritus fatetur quod non aliud possit, quam malum facere, tunc {1} per devastationis modos, ita temperatur, ut ab iis desistere possit, et tandem ea aversari, dein quoque facultate donatur aliquid boni efficere {2}, quare est solum facultas qua donatur, sed usque retinet priores suas facultates; facultate {3} superadjectae seu donatae bonum faciendi, sunt {4} donum Domini, quod illico dum aufertur, redit ad suam pristinam naturam, quod contingit quandoque angelis, qui dum in statum pristinum restituuntur, sunt spiritus mali sicut prius, imo ii qui per saecula, et aliquot mille annos fuerant in coelo, exinde sequitur, quod quicquid anima agit ex semet, id est malum, et quod nihil bonum agere possit, quam a Solo Domino, inde fons omnium bonorum; quare illico ac donum hoc intermittitur redit anima ad {5} malitiam innatam et irradicatam, inde etiam sequitur, quod solum facultas bonum efficiendi, ex Domino sit, quae donatur, nec quod aliquid boni ei irradicatum sit aut irradicetur. 1748, 6 Febr. @1 J.F.I. Tafel tum$ @2 sic ms.; J.F.I. Tafel efficiendi substituit, sed vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" $ @3 ms. facultate$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. est$ @5 ms. a d$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church