676. Cum quodam philosopho famigerato, de quibusdam in Philosophia
Quidam Philosophus ante annos aliquot mortuus mecum loquutus est, cui aperui, quid intelligendum sit de quibusdam in philosophicis-sicut {1} de formis, quales sunt, una intra aliam, et quod ad intimiorem intrari nequeat nisi per dissolutionem quasi mortem exterioris, sic ab uno gradu in alterum transcenditur, et quod natura ubivis tales gradus habeat, sic etiam vitae corporis, et organorum {2} vitae, ex plura; tum quod nihil non consistat in variationibus formae, et quod formae intimiores indefinitius variari possint prae formis exterioribus, et quod variationes plures sint in status mutationibus variis, tum quod formae virium et formae substantiarum in purioribus ideas significent, praeter alia similia - qui {3} quia in altera vita erat, ubi susceptibiliores sunt intelligendi similia, is confirmavit singula, et vovit, quod mundus talia agnoscere potius velint {4}, quam haerere in terminis et vocum lite, quae distrahunt mentem prorsus ab intellectu rerum, sicut dum loquens inhaeret verbis, non sensui verborum, inde praecipitantur homines in pulverem, ut elevari nequeant, praeter adhuc alia. 1748, 7 Febr. @1 ms. philosophicis, sicut$ @2 sic J.F.I. Tafel: "nisi legeris organa"$ @3 ms. similia, qui$ @4 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" $