Spiritual Experiences (Buss) n. 687

Previous Number Next Number See English 

687. Praeterea etiam putant ignem etiam visuros, qui calefaceret faciem eorum, ignis mihi ostensus est, etiam calefaciens, sicut centies prius, nam familiare mihi fuit estque ignes conspicere, et quidem varios, tum flammas, sicut diu, sed nunc primum ignem, qui calefaceret faciem meam, qualem sibi cupiunt, sed dictum mihi est, quod flamma eorum sit coloris interspersi coerulei, quam magnopere aestimant, talis flamma mihi semel perquam laeta, est ostensa. 1748, 9 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church