Spiritual Experiences (Buss) n. 688

Previous Number Next Number See English 

688. De Equis visis

Multoties mihi visi sunt equi, tum currus ab equis tracti, et quidem varii coloris, et variae magnitudinis, de quibus prius [302, 560, 632], qui quod significent eruditionem hominis, in bono sensu intelligentiam, in pravo eruditionem quae invertit veram intelligentiam, didici hodie, et semel prius, quod etiam a positu equi scire liceat quid significet, nempe dum obvertitur pars equi posterior faciei, quod tunc inversus ordo, et inversa fides inducta sint per eruditionem, nempe quum inde facti sint insani, seu prorsus stupidi in spiritualibus, ut nihil credant praeter terrestria et mundana, [se] {1} morituros sicut animalia, nullam vitam post mortem mansuram, sic ut scientiae eorum suffocent omnem intellectum et fidem de {2} spirituali vita: talibus obvertitur equi pars posterior, imo conjiciuntur in equum tametsi invito, intruduntur, quod fit cum eorum magna molestia et pudore. 1748, 9 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 inclarum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church