Spiritual Experiences (Buss) n. 710

Previous Number Next Number See English 

710. sicut quidam quod alba pulcherrima ac nitidissima stola induti sint, qua maxime adolescentes ac pueri laetantur, gaudium eorum ad me pervenit, sic ut perciperem eorum laetitiam, nam sic sciunt se angelos esse, praeter pulcherrimo candido amictu.

710a. Quidam delectantur usque ad intima, per multiplices amaenitates, sicut paradisiacas, quae tales sunt ut omnem humanum conceptum indefinities superent, nam nihil non in vere, in flore, in fructu, ut omnia ita rideant, ut inde pateat, quod ex intimis in quolibet folio laetitia intimior coelestis sit, nam autumo, quod talia ex intimiori coelo propullulent, et sic quasi vivant repraesentationes eorum, inde laetitia in singulis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church