Spiritual Experiences (Buss) n. 711

Previous Number Next Number See English 

711. Solum mihi ostensum est, decoramentum, quod successit, modo decoramentum portae, quod tale erat, ut cum perennante varietate superet omnem humanam imaginationem indefinities, sic unum excipit alterum, et sic per integros tractus, quousque oculus se extendit, quod nunc iis repraesentatur, tum {1} quoque cum varietate succedente continua, et cum mobilitate quasi viva; verbo, non describi potest, nec concipi, et hoc modo est minimum, ac primum; quae interiora adhuc sunt, adhuc minus effabilia sunt, minus quae intimiora ac intima. @1 J.F.I. Tafel sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church