720. Quod spiritus absque reflexione non videant, per corpus humanum cui adjuncti sunt
Saepius cum per plateas urbis, interque magnam turbam ivi, nec reflecti ad spiritus circum me, quod ea quoque mecum attenderent, quae reflexio solum facta est per intuitionem interiorem, et sic tacitam animadversionem, tunc dixerunt mihi, fere toties, idque sic saepiuscule, quod interea nihil viderint, audiverintque, sed intenti inter cogitationi mentis; sic etiam ad quemcunque spiritu reflecterem, is quasi excitatus est, idque saepissime, in concludere potui, quod spiritus in homine, in quo non interiora {1} aperta sunt versus Dominum per fidem, spiritus eorum {2} nihil loqui possint cum homine, nec videre per oculos ejus, modo quod memoria hominis et sic ejus ratiocinatione fruantur, sicut iidem penes me, qui fassi sunt saepissime, quod aliter scire non potuerint, quam [quod] {3} iidem essent qui viverent, vita {4} mea; quod etiam venit consortio plurium in quo unusquisque sua vita vive autumat, nec scit quod caeteri etiam similiter putent. @1 ms. interioria$ @2 h.e. penes talem hominem$ @3 sic J.F.I. Tafel$ @4 ms. viverent, vita$