722. Quod homo in utraque vita vivere possit
Ita humanum genus a Domino creatum est, ut simul essent tam in mundo, quam in coelo, externus homo in mundo, ac internus in coelo, proinde ut cum spiritibus angelis loqueretur, tum etiam cum hominibus, ita ut conjunctum foret coelum mundo, et mundus coelo; quod etiam ex misericordia Domini, factum est mecum, et quidem ita, ut dum cum hominibus conversarer, ne quidem hilum differrem a memet, ut fui prius, aut distingui [possem] ab homine debili, at vero quando cum spiritibus, tunc quasi a corpore separatus, sed tamen simul conjunctus, quia spirituale meum tunc erat cum spiritibus, et quidem ita, ut dum scribere vellem, sicut "altera vita," tunc vix potui scire, quod esset vita altera seu post mortem, nam spiritus volebant, "in hac vita," quia cum iis essem.