723. De genere quodam spirituum, qui nihil nisi latrocinia exercent, et lanienas committunt Deque iis ejus generis, qui ideo in urbes confugere sibi videntur, et sic in urbe magna habitant
Mihi ostensum est genus spirituum circumvagantium, qui nihil nisi rapinas et latrocinia committunt, et primum apparuit mihi spiritus indutus nigro coeruleo, et super caput convoluto pileo, sicut Turcarum quorundam, similis coloris, is venit ad me et dextram manum vibrabat; alius spiritus mihi tunc dicebat, quod fugeret, ac timeret maximopere eos qui nihil aliud quaerunt et {1} quando offendunt, faciunt-quam {2} quod homines torqueant, gladio interficiant {3}, crucient, ignibus crement {4}, coquant, et crudeliter tractent {5} omnes, si quendam offendunt, sed de hoc qui vibrabat manum, dixit, quod talis soleat apparere iis, et admonere ut sibi caveant a latronibus istis, quia tunc prope esse {6}. @1 ms. quaerunt, et$ @2 ms. faciut (sic!), quam$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. interficiunt$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. cremant$ @5 sic J.F.I. Tafel; ms. tractant$ @6 h.e. [eos] tunc prope esse [ait]$