Spiritual Experiences (Buss) n. 740

Previous Number Next Number See English 

740. Aliter in tellure Jovis, ubi spiritus admonent eos, et quicquid cogitaverint et fecerint male, excitant, et sistunt coram, ibi sic reflexiones fiunt per revelationes, de quibus prius [523, 539-45]; quod in hac tellure fieri nequit, quia clausa est janua versus coelum, et modo subtrahuntur cogitationes ad coelum a Domino, certis temporibus, caeterum nihil aliud spectant quam corporea, mundana, et terrestria, super quae reflectunt; sique tunc janua versus coelum aperta iis foret, sicut Caino, cum quo etiam spiritus loqui potuerunt, tunc falsitates se commiscerent ita veritatibus, ut nusquam separari possent, ita in aeternum damnati, quare id cautum est. 1748, 11 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church