751. Altera urbs est inter Gehennam et stagnum, sic paene in media distantia, ab illis, ibi eorum meliores habitare sibi videntur, haec urbs iis aliquando apparet magnifica, cum palatiis et domibus admodum pulchris, sed quandoque iis eadem urbs vertitur subito in pagos, seu minores urbes, quandoque etiam in stagnum putidum, quasi in merum coenum, ut eo obruantur, ita variatur iis, non omnibus simul, sed iis in particulari, qui ibi sunt, nam phantasiis reguntur, quare secundum varietates cupiditatum {1}, et suppliciorum, tum delectationum per vices recreantium, subeunt iis {2} tales repraesentationes sicut prorsus vivae, sic ut nequaquam aliud scire possint, quam quod ita sint; in hac urbe eorum communis sermo est, quod urbs sit eorum, terra Domini. @1 imperfectum in ms.$ @2 h.e. iis [phantasiis]$
751a. Quaerebam quis esset urbis praefectus, hoc nesciebant, et mihi narrabatur, quod nullus esset, sed usque quod simul essent, propter timorem latronum vagantium in desertis; sic ut ex timore, conjuncti teneantur: manifestum est quod Dominus ita regat eorum phantasias, et per timores, ne unus alterum ibi infestet, sicut in desertis, quod fieret, nisi essent sub auspicio Domini.