Spiritual Experiences (Buss) n. 755

Previous Number Next Number See English 

755. De differentia inter voluptatis delitias, et felicitatem veram

{1} Cum persentiscerem delitias seu amaenitates, nesciebam unde essent, quia difficillimum est animae seu spiritui distinguere inter delitias fictas seu mentitas, ac inter veras seu coelestes, quia sensatio adhuc tam crassa iis est, ut id nesciant, quare sermo erat cum spiritibus circum me, de delitiis istis, unde venirent, inde dicebatur, quod falsae delitiae seu voluptates quandoque ita mentiantur veras et coelestes, ut distingui neutiquam possit, imo nisi Dominus inspiret cognitionem distinctionis, spiritus nequaquam id novit, per similes fictitias delitias mali spiritus imo pessimi illudunt quamplurimum, et fascinant eos, qui in altera vita sunt, putant enim esse ipsum coeleste, cum tamen est prorsus infernale, quia vertitur in infernale et cruciatus, ita non solum amaenitates perceptibiles ad eorum intima injiciunt, sed etiam formas mentitas pulchras diversorum objectorum, imo hortos quasi paradisorum; nam continue student mali spiritus imprimis ii qui alte super caput, ut imitentur talia, et sic seducant seu alliciant animas in suas partes, ut sibi associentur. @1 749 ad 754 apparent conformiter indiciis auctoris post 744 posita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church