756. Differentia talis est, qualis est inter artificiales fructus artificiales flores, folia, artificiales formas humanas ex cera, fictas, quibus intus est lutum--solum {1} extimum est quod mentitur et seducit, imo tali artificio quandoque ut non instructi ac simplices facile fallantur--ac {2} inter fructus, flores, humanas facies veras, in quibus est vita, et quo interius ac intimius eo vita magis spiritualis et coelestis. Haec permanent, et perficiuntur, fiuntque quo intimius, [eo] pulchriora, et feliciora; illa vero, dum versus interiora vadunt, pulchritudo et amaenitas externa labitur, seu con-cidit, et tunc nihil nisi spurcum ac infernale prodit. 1748, 12 Febr. Talis est vita voluptatum in corpore. @1 ms. latum (sic!), solum J.F.I. Tafel: "lutum pro latum" $ @2 ms. fallantur, ac$