Spiritual Experiences (Buss) n. 761

Previous Number Next Number See English 

761. Continuatio de latronibus

Iterum unus latronum [apparentia] sicut nubis prorsus nigrae ad me venit, qui se adplicuit dextro meo lateri, et incussit timorem iis qui apud me erant, non autem mihi; talis enim est eorum praesentia, ut incutiant timorem, terrorem, imo tremorem iis, ad quos veniunt; voluit omni conatu me infestare per sua artificia, sed incassum; is etiam extendebat dextram manum, ut exerceret potentiam imaginariam, sed nihil prorsus efficere potuit. Praeterea latro talis niger cum apparuit stellas circum se habebat, tum stelliferum coelum.

761a. Id solum observatu memorandum nunc occurrit, quod repraesentaverit faeminas, pulchrae faciei [vide 727], et quod sic voluerit insinuare eas, animo ut potuisset sic furari, quod etiam tentavit, secundum illusiones suas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church