Spiritual Experiences (Buss) n. 767

Previous Number Next Number See English 

767. De scientiis variis quomodo mentem humanam occupant et qualificant

Cum spiritibus eram in sermone de variis scientiis, quomodo mentes humanas formant, sicut de philosophia, et de aliis. Quod philosophiam attinet, quaecunque ejus pars hactenus non aliud fecit, quam quod adumbraverit mentes, et sic clauserit viam ad intuitionem interiorum, tum etiam universalium, nam in solis terminis, et de iis, litibus consistit, praeter rationalem philosophiam, quae ita coarctat ideas, ut mens nihil haereat nisi in particularibus, et sic in pulvere; praeter quod non solum obstruat vias ad interiora, sed etiam occoecat, et fidem prorsus adimit, sic ut philosophus in altera vita, qui {1} multum similibus inhaesit, seu indulsit, sit stupidus, et prae aliis indoctissimus. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church