766. Quod potentes et divites in mundo, aeque salvantur, ac viles et pauperes
Locutus sum cum iis post vitam corporis, qui potentes fuerant, qui Reges, reginaeque, cum quibus se bene habuit, et qui inter feliciores numerandi, viles autem et pauperes, etiam perplures conveni, qui in miserabili statu sunt, cumprimis mendicantes, et similes, sic ut potentia mundi, et divitiae mundi nihil prohibeant hominem a Vita aeterna, nec miserabilis {1} status et paupertas, promoveat, sed est interior homo, et fructus fidei et charitatis, proinde fines, et fruitio bonorum, potentiae ac divitiarum, quae efficit; proinde nulla distinctio datur inter cujusvis sortis homines praeter quae fidei est. 1748, 14 Febr. @1 ms. meserabilis$