824. De permissionibus
Permissionum doctrina [vide 398] involvit etiam ea, quod mali spiritus praetendant dominari super malos proinde super mala hominis, id sibi vindicant sicut jure, ajebat etiam unus, quod eorum sint [mala], quia ab iis injecta, quare ad eos pertinent, ideo praetendunt dominium super quemlibet hominem, falsiloquum; sed super eum qui cupiditatibus agitur et sic malis, etiam praetendunt, sed quia unusquisque homo radicitus malus est, non datur iis permissio, nisi super ea in homine, quae per actualitatem superaddita sunt; sed permissio non latius se extendit, quam ut homo, a malis istis per supplicia et devastationes, melior fiat; haec est una permissionum regula. 1748, 18 Febr.