Spiritual Experiences (Buss) n. 825

Previous Number Next Number See English 

825. Quod sint spiritus qui repraesentant renes, et vesicam in homine

Spiritus qui repraesentant renes, ureteres, et vesicam in homine, ad latus sinistrum faciei sunt, sed antrorsum, ad distantiam inter partem temporum et frontis, propius ad frontem, ii tales sunt, ut nihil curent interiora, minus intimiora, nec ea intelligunt, sic quando loquutus sum similia, interrogati dicebant quod talia non intelligant, quamvis alii spiritus ea bene intellexerint, iidem etiam indignantur facile, sicut ex quadam specie invidiae, ut quod boni spiritus assiderint, seu apud me fuerint, hoc indignati sunt, et vario modo eos lacessere voluerunt, ut eos abigerent. Sic agunt plura quae ex indignatione, et irrequie animi sunt, nec contenti sua sorte, sic ut quaedam facultas urinae inde deduci queat, adsunt et loquor cum iis, indignantur, abeunt, redeunt, sunt plures et series; praeterea, non sunt dolosi, quia ex iracunda {1} quadam invidia faciunt, non autem ex dolo, suntque similes iis in vita corporis, qui mere colerici {2} vocantur. @1 ms. irracunda$ @2 = cholerici$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church