878. De conclavibus quibusdam spirituum bonorum, sexus faeminini
Ostensa mihi sunt conclavia quorundam spirituum sexus faeminini, quae iis formantur, et quae vident tam clare, ac homines suamet; sunt introitus qui patent versus ea in longitudinem, in conclavi sedent a latere introitus, sic ut non conspiciantur, parietes formantur multa varietate, per flores combinatos, et similia, quae pulchra sunt, quae se extendunt transversim per parietem, sed varietates describere non possum, quia innumerabiles sunt, et succedunt, per vices, clariori luce, et minore luce, variis coloribus, cum delectatione ex iis pullulante.