Spiritual Experiences (Buss) n. 879

Previous Number Next Number See English 

879. Conclave est luminosum quandoque magis, quam quae illuminantur nostro die, sed quandoque obscuriores [sunt varietates], quae quoque succedunt; quum evanescunt hae picturae imaginativae, tunc quoddam quasi fenestram repraesentans in pariete subit, quod dilatatur magis magisque, sed tunc obscurum est, nec aliqua lux intrat, coloris plerumque obscuri sunt {1}, mox patet iis aliquid coeli, cum nube quadam intra, et e longinquo stellulae, ita mutantur eorum conclavia in amaeniora. @1 h.e. sunt [conclavia]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church