Spiritual Experiences (Buss) n. 880

Previous Number Next Number See English 

880. Illi virginei spiritus, qui hic fuerunt atiquamdiu, desiderio incipiebant flagrare, ut redirent in suas cameras, dicentes quod summam ibi delectationem habeant, quia varietates tantum delectant, nec possibile est, ut aliud sciant, quam quod tale sit; dicunt cum asseveratione nunc, quod tale sit, quod etiam possum affirmare, sed ita, quod imaginatio tam viva sit, qua repraesentantur ea, nam similia quammultoties mihi visa, clausis oculis, in sua luce, prorsus ut diurna, sic ut mihi nihil familiarius factum, imo ita, ut omnia quaecunque sunt in interiore sphaera, ita ad vivum ostendi queant, ut nihil prorsus differat; imo scripturae prorsus ante oculos poni, ut legere scripturam sicut in aperto libro queam, et hoc in vigilia, cum vivo sermone cum spiritibus simul. 1748, 19 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church