884. De spiritu desiderante coelum
Idem spiritus, de quo prius [872-77], qui desideravit tam ardenter coelum iterum ad me venit, ac ut reor adhuc vestitu deteriori {1} indutus, dicebat quidem, quod arderet venire ad coelum, sed usque erat quasi castigans, seu inter eos spiritus Jovis, qui punire cupiunt; mihi nunc novam actionem monstrabat, quam prius ignoravit, nempe quandam molliter pulsativam, erat circa partem tergi, supra coxendicem {2}, ubi motus similis, sicut genubus mollibus pulsaret, narrabat se nunc talem esse; dicebam ei, quod hoc indicium esset, brevi venire in coelum, ex causa, quia novi quod ex genere isto esset, qui correspondent vesiculis genitalibus, ubi particulae genetrices, induuntur similibus quasi crustis, membranis seu amictibus, ut secure possint morari, et dein secure transferri in uterum, et ibi sensim resolvi, usque dum inclusa spiritualia insinuantur ovulis. Amictus ejus novus referebat, quod tunc praeparatus ad exitum esset {3}, actio quod momentum instat tunc, quia ita tunc agunt in vesiculis seminalibus, quando tempus instat; amictus nunc rudior erat, imo dictum erat ei ut rejiceret {4} vestem suam et sic in coelum veniret, is ex desiderio tam cito rejecit vestem, ut vix aliquid citius, sed erat solum tentandi et me docendi causa, qualia sunt eorum desideria, qui {5} referunt vesicas seminales, in altera vita; sed non potuit recipi, sicut dictum est, quare rediit in pristinum statum: nunc loquebatur adhuc pejus bifide, et erat infra regionem priorem, quia nunc in deteriorem statum quoad externa; postea veniunt eo usque ut transeant a corporeis hisce ad interiora et sic porro in coelestia, ii feruntur per viam a tergo, sic inter genua, et sic auferuntur. 1748, 20 Febr. @1 ms. deterioriori$ @2 imperfectum in ms.$ @3 in ms. imperfectum vel esst$ @4 imperfectum in ms.$ @5 ms. quae$