885. De animarum determinatione ad certos fines tum de earum formatione in altera vita, et de memoria interiori
Quales homines sunt in vita corporis formati, et quidem quales inde in puncto mortis, tales manent; omnium primo ea quae in puncto mortis, tum quae in morbo, seu in vitae ultimis fuerunt obveniunt, dein inseruntur consortiis variis, et quidem spirituum bonorum, quorum est explorare quales sunt, quoad eorum naturales inclinationes--quo {1} munere funguntur tanquam suo, vix aliud sciunt--sic {2} prout explorantur, vel in consortia meliora recipiuntur, vel in consortia pejora remittuntur, omne convenienter spirituum naturali indoli, sic per modum consensus, seu amoris, et aversationis, quae {3} omnia et singula disponuntur a Domino, haec per experientiam multiplicem edoctus, ut vidi, audivi et percepi, narrarunt quales sunt in hoc statu, quales in alio, multum etenim {4} a captis opinionibus et persuasionibus primum aguntur, sed experientia eos instruit, num sint tales vel alii, interea in sua functione, et quasi vita sunt, quando ita spiritus ad eos {5} alluentes probare suis modis, et variis {6} possunt; causa quod id faciant, est plurima, praeter eam quae regnat inter spiritus, quod curiosi sint et cupidi sciendi quales sint, et quid sit, cognitiones in genere sunt cibi spirituales: sic correspondent haec desideria, et hae cupiditates, appetitibus corporis edendi bibendique, inde etiam cognitiones vocantur cibus spiritualis, inde significationes {7} interiores, panis, frumenti, tritici, lactis, aquae, et plurium {8}. @1 ms. inclinationes, quo$ @2 ms. sciunt, sic$ @3 ms. aversationis quae$ @4 J.F.I. Tafel etiam$ @5 ms. se$ @6 sic J.F.I. Tafel; ms. varii$ @7 exitus inclarus in ms.$ @8 ms. plura$