887. Memoria spirituum seu animarum est ut dictum interior, non autem particularium, sicut hominis, quia particularium memoria conducit homini, nam convenit iis quae ejus vita in corpore et mundo requirit. Sed memoria spirituum est interior, non cognita animabus {1}, quare quoties de ea cum animabus loquutus sum, putarunt quod nulla esset, et hoc saepius, nam in vita nesciverunt eam, ac eorum phantasiae et similia, quae amant, istius {2} memoriae sunt; cupiditates sunt ea quae fluunt ex imaginaria harmonia phantasiarum, non aliter ac quod delectentur quidam instrumentis non concordibus sed rudis soni, in se nullius concentus, alii solum quibus {3} concordant juste et bene. @1 h.e. recens mortuis$ @2 h.e. particularium$ @3 ms. qui$