Spiritual Experiences (Buss) n. 893

Previous Number Next Number See English 

893. De iis qui referunt ductum pancreaticum, ductum hepaticum et cystin felleam

{1} Sunt spiritus, qui referunt tria haec membra, quae distincta sunt inter se, sed componuntur secundum statum eorum spirituum, in quos operantur, imprimis adsistunt castigationibus, et punitionibus, quas volunt quasi dirigere, et qui pessimi eorum sunt, ita contumaces sunt, ut nusquam desistant, nisi per supplicia, aut talia, quae eos terrificant, nam timent supplicia, et tunc promittunt omnia, quod amplius non facturi sint, sed statim post in similem naturam redeunt, sunt ii qui tenacissime {2} inhaeserunt suis opinionibus, et phantasiis, sed tamen non ex odio agunt, sed a naturali pravitate: tales apparent sicut vetulae, quae solent insenescere in cupiditatibus, ut in iis tenaces sint; dum in statu suo naturali sunt, tunc nihil cogitant, sed iis inhaerent, nec scio an delectentur alio, quam ut liceat iis in talibus activi {3} esse, et castigare, flagellare, mordere, ac similiter foede agere; sicut etiam biles istae, cumprimis cystica, modo in foedis cupiunt esse. 1748, 20 Febr. @1 892 deest$ @2 ms. tenacissimi$ @3 J.F.I. Tafel activis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church