894. De Loquela angelorum interioris coeli
Hodie inter se loquuti sunt angeli, satis diu, sed loquela eorum mihi nullatenus percepta est, modo percipiebatur mihi sicut lenis undulatio, supra caput, supra et retro; spiritus qui circum me, simile quoque percipere possunt, sed nihil intelligere; praeterea etiam distincte inter se loquuntur, et in complexu multa simul; quod percipere potui per id quod dicta sunt multa de quadam re admodum prolixa, quod intra momenta {1} factum est, sicut etiam prius, aliquoties. @1 J.F.I. Tafel momentum$